Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 19

Et hoc.Et haec et caetera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum.Tu quis es.Putabant Judaei Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futurae vindictae terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiae gratiam.
(* Traductions européennes)